PAGARCHI

PAGARCHI
PAGARCHI
Graece Παγάρχοι, in Novellis aliquoties appellantur, Pagorum Praepositi. Vide etiam Iustin. in Edicto 13. et in l. C. de suscept. l. 19. etc. Dicebatur autem vetustissimis Romanorum Pagus, pars seu portio agri Romani, tribui alicui assignata; in quoorum aliquos aget Romanus distributus fuerat a Numa Pompilio, teste Dionysiô l. 2. cum ait: Διεῖλε τὴν χώραν ἅπασαν εἰς τοὺς καλουμένους πάγους, Divisit unrversam regionem in pagos, i. e. tractus quosdam seu partes regionis. Sic Plut. in Numa: εἰς μέρη τὴν χώραν διεῖλεν, ἃ πάγους προσηγόρευσε, In partes divisit vergionem, quas Pagos appellavit. Liv. quoque l. 1. c. 43. narrat, Tullum urbem regionibus et collibus quadrifariam divisisse, et quae habitabantur partes, Tribus appellâsse, a tributo. Dionysius iterum, Graecâ linguâ pagos vocatos dicit, quia singulae agri partes, singulis tribubus habitandae datae essent, quibus se montibus, rupibus et specubus, adversus latronum incursum munierant: festaque habuisse anniversaria, Paganalia dicta, quod ea pagi isti suô quisque more et tempore peragerent, tamquam sibi propria, non totius Urbis communia, etc. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. His itaque pagis praeerant, Παγάρχοι seu Pagorum Magistri, Turneb, Adversar. l. 9. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”